HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT VIII: Visio sexta

#Dan. V#Isa. XXI

Sequitur sexta visio Danielis, quae quarta est in Daniele, sed Hieronymus sextam eam vocat in prologo Habacuc, et haec Chaldaice scripta est. Factum est ut Cyrus et Darius obsiderent Baltassar in Babylone. Baltassar vero fecit grande convivium optimatibus suis mille, et fecit ut afferrentur vasa, quae asportaverat Nabuchodonosor avus suus de templo Domini, et bibebant in eis rex, et optimates, et uxores, et concubinae ejus, et laudabant deos suos. Secundum Josephum, solemnitas erat in Babylone instituta ob tuitionem urbis. Fabulantur Hebraei quod Baltassar intellexerat septuaginta annos captivitatis, quos praedixerat Jeremias fluxisse, et tamen Hebraei non erant liberati a jurisdictione sua; unde exsultabat, et diis suis gratias agebat. Sane illa annorum septuagena nondum fluxerat, sed septima decas jam decurrebat. In eadem hora apparuit contra eum manus scribens in pariete. Cumque rex vidisset, et manum et scripturam, incertum est utrum astantes vidissent manum, scripturam quidem viderunt. Postquam manus evanuit, conturbatus est rex, et genua ejus ad se invicem collidebantur, et exclamavit fortiter ut introducerentur magi Chaldaeorum. Et ait ad eos: Qui legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus dixerit, purpura vestietur, torquem auream habebit in collo, et tertius erit in regno meo, id est unus erit trium principum, qui praesunt satrapis. Illi autem non potuerunt scripturam legere. Et ingressa est regina, non uxor, secundum Porphyrium, sed avia, secundum Josephum, vel mater secundum Origenem. Et ait ad regem: Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum habet, quem pater tuus, id est avus, principem magorum constituit. Hic vocetur, et omnia dicet tibi. Cumque intrasset Daniel promisit ei rex munera, quae et supra. Qui respondit: Munera tua sint tibi, vel alteri da. Scriptura autem legam tibi, rex, et exponam. Nosti quod Deus excelsus dederat regnum patri tuo, et non cognovit. Propterea fenum, ut bos, comedit, donec cognosceret. Tu quoque cum scires haec omnia, adversus Deum coeli elevatus es; et vasa ejus profanasti tradens ea manibus immundis, et bibens in eis, deos laudasti; qui nec vivunt, nec sentiunt, Deum vero qui statum tuum in manu sua habet, non glorificasti, propterea ista coram te exaltata sunt: MANE, THECEL, PHARES, quod sonat numerus, appensio, divisio. Et est sensus: Numeravit Deus regnum tuum, id est complevit illud, et est dictum per simile pecuniae, quae numerata tollitur, et absconditur, appensus es in statera, et inventus es minus habens, id est justo Dei judicio minus vives, quam putabas, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis, vel fractum est regnum tuum: nam Phares fragmentum significat. Et tradidit rex munera Danieli, quae promiserat. Eadem nocte capta est Babylon. Nam Cyrus diviserat Euphratem longe a civitate per plures rivos, ut alveum, qui influebat in civitatem, vadabilem faceret, et per ipsum ingressi sunt hostes in civitatem sub muro, et interfectus est Baltassar, et successit ei Darius in regnum, annos natus septuaginta duo ubi alii libri habent sexaginta duo, alii quadraginta et duo. Nam Cyrus ei tanquam majori honorem in omnibus deferebat. Quod autem eadem nocte visionis capta sit civitas, apparet in Isaia qui loquens ad Baltassar ait: Pone mensam, et contemplare in specula comedentes, et bibentes, surgite principes, arripite clypeos. Quidam tradunt quod mater Baltassar, pro qua factus est hortus suspensibilis, filia fuit Darii, et quia Baltassar filium non habebat, Darius festinabat occupare regnum.